Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 4:8-10
8Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
9Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore.
10Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
Commentaires sur 1 Chroniques 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires