Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 4:5-10
5Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa et Naara.
6Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara.
7Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.
8Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
9Fuit autem Jabes inclytus præ fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore.
10Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
Commentaires sur 1 Chroniques 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires