Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 27:25-34
25Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel : his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, præsidebat Jonathan filius Oziæ.
26Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub :
27vinearumque cultoribus, Semeias Romathites : cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.
28Nam super oliveta et ficeta quæ erant in campestribus, Balanam Gederites : super apothecas autem olei, Joas.
29Porro armentis quæ pascebantur in Saron, præpositus fuit Setrai Saronites : et super boves in vallibus, Saphat filius Adli :
30super camelos vero, Ubil Ismahelites : et super asinos, Jadias Meronathites :
31super oves quoque, Jaziz Agareus : omnes hi, principes substantiæ regis David.
32Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus : ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.
33Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.
34Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiæ, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab.
Commentaires sur 1 Chroniques 27
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires