1 Chroniques 27
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 27:16-24

16Porro tribubus præerant Israël, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri : Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha :

17Levitis, Hasabias filius Camuel : Aaronitis, Sadoc :

18Juda, Eliu frater David : Issachar, Amri filius Michaël.

19Zabulonitis, Jesmaias filius Abdiæ : Nephthalitibus, Jerimoth filius Ozriel :

20filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu : dimidiæ tribui Manasse, Joël filius Phadaiæ :

21et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariæ : Benjamin autem, Jasiel filius Abner :

22Dan vero, Ezrihel filius Jeroham : hi principes filiorum Israël.

23Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius : quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli.

24Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit : quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.

Lire 1 Chroniques 27 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 27

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project