1 Chroniques 16
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 16:4-8

4Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :

5Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :

6Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.

7In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :

8Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus.

Lire 1 Chroniques 16 en entier

Commentaires sur 1 Chroniques 16

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project