Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 7:12
12et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
Contexte de Sagesse 7:12
10Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. 11Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ; et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. 13Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. 14Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
Lire Sagesse 7 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project