Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 7:14
14Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
Contexte de Sagesse 7:14
12et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est. 13Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati. 15Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur : quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator. 16In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
Lire Sagesse 7 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project