Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 7:10
10Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.
Contexte de Sagesse 7:10
8et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. 9Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. 11Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ; 12et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
Lire Sagesse 7 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project