Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 7:9

9Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.

Contexte de Sagesse 7:9

7Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ : 8et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius. 10Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. 11Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ;

Lire Sagesse 7 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project