Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 19:16
16Percussi sunt autem cæcitate : sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat.
Contexte de Sagesse 19:16
14Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos. 15Qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus. Percussi sunt autem cæcitate : sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat. 17In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt : unde æstimari ex ipso visu certo potest. 18Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quæcumque erant natantia, in terram transibant.
Lire Sagesse 19 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project