Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 19:17
17In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt : unde æstimari ex ipso visu certo potest.
Contexte de Sagesse 19:17
15Qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus. 16Percussi sunt autem cæcitate : sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat. In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt : unde æstimari ex ipso visu certo potest. 18Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quæcumque erant natantia, in terram transibant. 19Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur.
Lire Sagesse 19 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project