Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 19:14
14Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos.
Contexte de Sagesse 19:14
12In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra : et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum : juste enim patiebantur secundum suas nequitias. 13Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt : alii quidem ignotos non recipiebant advenas ; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant. Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos. 15Qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus. 16Percussi sunt autem cæcitate : sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat.
Lire Sagesse 19 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project