Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 14:18
18Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
Contexte de Sagesse 14:18
16Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. 17Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine. Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia. 19Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret. 20Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt.
Lire Sagesse 14 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project