Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 14:16
16Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
Contexte de Sagesse 14:16
14Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus. 15Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem ; et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere cœpit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia. Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. 17Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine. 18Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
Lire Sagesse 14 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project