Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 14:20
20Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt.
Contexte de Sagesse 14:20
18Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia. 19Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit, elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret. Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis, eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum æstimaverunt. 21Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. 22Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
Lire Sagesse 14 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project