Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 10:9

9Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit.

Contexte de Sagesse 10:9

7quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores : et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. 8Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent. Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit. 10Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. 11In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.

Lire Sagesse 10 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project