Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 10:8
8Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.
Contexte de Sagesse 10:8
6Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim : 7quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores : et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent. 9Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit. 10Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
Lire Sagesse 10 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project