Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 1:12

12Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.

Contexte de Sagesse 1:12

10Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. 11Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. 13Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum. 14Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum : et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra.

Lire Sagesse 1 en entier

Dans les dictionnaires

Commentaires sur Sagesse 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project