Vulgate clémentine (latin)
Sagesse 1:10
10Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur.
Contexte de Sagesse 1:10
8Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium. 9In cogitationibus enim impii interrogatio erit ; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. 11Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. 12Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
Lire Sagesse 1 en entierDans les dictionnaires
Commentaires sur Sagesse 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires