Vulgate clémentine (latin)

Sagesse 1:11

11Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.

Contexte de Sagesse 1:11

9In cogitationibus enim impii interrogatio erit ; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. 10Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. 12Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum. 13Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum.

Lire Sagesse 1 en entier

Dans les dictionnaires

Commentaires sur Sagesse 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project