Vulgate clémentine (latin)
Tobie 8:6
6Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.
Contexte de Tobie 8:6
4Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. 5Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum. Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis. 7Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt. 8Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.
Lire Tobie 8 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project