Vulgate clémentine (latin)

Tobie 8:5

5Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum.

Contexte de Tobie 8:5

3Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti. 4Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum. 6Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis. 7Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt.

Lire Tobie 8 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project