Vulgate clémentine (latin)
Tobie 8:3
3Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti.
Contexte de Tobie 8:3
1Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam. 2Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos. Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti. 4Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. 5Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum.
Lire Tobie 8 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project