Vulgate clémentine (latin)

Tobie 7:8

8Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt.

Contexte de Tobie 7:8

6Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus 7dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt. 9Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, 10Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.

Lire Tobie 7 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project