Vulgate clémentine (latin)
Tobie 7:9
9Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,
Contexte de Tobie 7:9
7dixit : Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es. 8Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimatæ sunt. Postquam autem locuti sunt, præcepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium, 10Tobias dixit : Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam. 11Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam : et timere cœpit ne forte et huic similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
Lire Tobie 7 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project