Vulgate clémentine (latin)

Siracide 48:20

20In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos : et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.

Contexte de Siracide 48:20

18Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata. 19Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam : et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum. In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos : et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. 21Tunc mota sunt corda et manus ipsorum : et doluerunt quasi parturientes mulieres. 22Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum : et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum.

Lire Siracide 48 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project