Vulgate clémentine (latin)

Siracide 48:18

18Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata.

Contexte de Siracide 48:18

16In omnibus istis non pœnituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram : 17et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata. 19Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam : et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum. 20In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos : et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua.

Lire Siracide 48 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project