Vulgate clémentine (latin)

Siracide 48:19

19Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam : et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum.

Contexte de Siracide 48:19

17et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. 18Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo : alii autem multa commiserunt peccata. Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam : et fodit ferro rupem, et ædificavit ad aquam puteum. 20In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos : et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. 21Tunc mota sunt corda et manus ipsorum : et doluerunt quasi parturientes mulieres.

Lire Siracide 48 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project