Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 28:1-4
1Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens :
2Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Contrivi jugum regis Babylonis.
3Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem.
4Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus : conteram enim jugum regis Babylonis.
Commentaires sur Jérémie 28
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires