Vulgate clémentine (latin)
Jérémie 24:4-10
4Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
5Hæc dicit Dominus Deus Israël : Sicut ficus hæ bonæ, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum.
6Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc : et ædificabo eos, et non destruam : et plantabo eos, et non evellam.
7Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus : et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
8Et sicut ficus pessimæ quæ comedi non possunt eo quod sint malæ, hæc dicit Dominus : Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Ægypti.
9Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terræ, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quæ ejeci eos.
10Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.
Commentaires sur Jérémie 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires