Jérémie 24
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Jérémie 24:2-7

2Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis : et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.

3Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, quæ comedi non possunt eo quod sint malæ.

4Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

5Hæc dicit Dominus Deus Israël : Sicut ficus hæ bonæ, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldæorum, in bonum.

6Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc : et ædificabo eos, et non destruam : et plantabo eos, et non evellam.

7Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus : et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.

Lire Jérémie 24 en entier

Commentaires sur Jérémie 24

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project