Vulgate clémentine (latin)

Judith 9:5

5Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.

Contexte de Judith 9:5

3et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. 4Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti. Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. 6Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. 7Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos.

Lire Judith 9 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project