Vulgate clémentine (latin)
Judith 9:3
3et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ.
Contexte de Judith 9:3
1Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum : et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum : et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens : 2Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem : et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. 4Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti. 5Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.
Lire Judith 9 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project