Vulgate clémentine (latin)

Judith 9:4

4Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti.

Contexte de Judith 9:4

2Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem : 3et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem : et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum : subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti : et hoc factum est quod ipse voluisti. 5Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. 6Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.

Lire Judith 9 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project