Vulgate clémentine (latin)

Judith 15:12

12Et dixit omnis populus : Fiat, fiat.

Contexte de Judith 15:12

10Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes : Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri : 11quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. Et dixit omnis populus : Fiat, fiat. 13Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israël. 14Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili : et tradita sunt omnia illi a populo.

Lire Judith 15 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project