Vulgate clémentine (latin)

Judith 15:10

10Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes : Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri :

Contexte de Judith 15:10

8Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum. 9Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes : Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri : 11quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. 12Et dixit omnis populus : Fiat, fiat.

Lire Judith 15 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project