Vulgate clémentine (latin)
Judith 15:11
11quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum.
Contexte de Judith 15:11
9Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. 10Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes : Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri : quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. 12Et dixit omnis populus : Fiat, fiat. 13Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israël.
Lire Judith 15 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project