Vulgate clémentine (latin)
Ézéchiel 21:3-5
3Et dices terræ Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.
4Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :
5ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
Commentaires sur Ézéchiel 21
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires