Exode 39
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Exode 39:1-5

1De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.

2Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,

3opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,

4duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,

5et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.

Lire Exode 39 en entier

Commentaires sur Exode 39

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project