Vulgate clémentine (latin)
Exode 38:24-31
24Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
25Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum.
26Fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet.
27Centum bases factæ sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.
28De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.
29Æris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,
30ex quibus fusæ sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare æneum cum craticula sua, omniaque vasa quæ ad usum ejus pertinent,
31et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.
Commentaires sur Exode 38
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires