Vulgate clémentine (latin)
Esther 10:4
4Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista.
Contexte de Esther 10:4
2cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum : 3et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent. Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista. 5Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit. 6Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
Lire Esther 10 en entierCommentaires sur Esther 10
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires