Vulgate clémentine (latin)
Daniel 14:29
29Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.
Contexte de Daniel 14:29
27Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judæus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. 28Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. 30Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. 31Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.
Lire Daniel 14 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project