Vulgate clémentine (latin)

Daniel 14:31

31Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.

Contexte de Daniel 14:31

29Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. 30Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. 32Erat autem Habacuc propheta in Judæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus. 33Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.

Lire Daniel 14 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project