Vulgate clémentine (latin)
Daniel 14:28
28Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.
Contexte de Daniel 14:28
26Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis. 27Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judæus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. 29Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. 30Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
Lire Daniel 14 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project