Vulgate clémentine (latin)

Daniel 14:26

26Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis.

Contexte de Daniel 14:26

24Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens. 25Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi. Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis. 27Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judæus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. 28Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.

Lire Daniel 14 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project