Vulgate clémentine (latin)

Daniel 13:6

6Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.

Contexte de Daniel 13:6

4Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium. 5Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia. 7Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. 8Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :

Lire Daniel 13 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project