Vulgate clémentine (latin)
Daniel 13:7
7Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
Contexte de Daniel 13:7
5Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. 6Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia. Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. 8Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus : 9et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.
Lire Daniel 13 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project