Vulgate clémentine (latin)
Daniel 13:4
4Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.
Contexte de Daniel 13:4
2et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum : 3parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium. 5Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. 6Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.
Lire Daniel 13 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project