Vulgate clémentine (latin)

Daniel 13:27

27Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.

Contexte de Daniel 13:27

25Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. 26Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. 28Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. 29Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.

Lire Daniel 13 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project