Vulgate clémentine (latin)
Daniel 13:26
26Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
Contexte de Daniel 13:26
24Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam. 25Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit. Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. 27Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. 28Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
Lire Daniel 13 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project